Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
praedicti Episcopi et Ecclesiae Wesprimiensis, et eisdem ad ea restituenda , ad satisfaciendum de praedictis thesaurisj , scilicet rebus sacris capeila rum Episcopatus , Priuilegiis ablatis et detentis , spoliis seu depraedationibus populorum eiusdem et damnis, ac iniuriis per eos ipsi Wesprimiensi Episcopatui irrogatis, quae ad valorem quinque millium quadringentarum marcarum argenti , prout priuilegia, quae nec exhibita, nec yisa fuerunt, poterant aliquatenus ea vice compensari; taxauimus saepe dictos Comitem Martinum, et filios suos sententialiter condemnamus. Et licet pro thesauro Ecclesiae, rebus sacris capellarum Episcopatus Ecclesiae Wesprimiensis , priuilegiis, spoliis, et destructionibus populorum eiusdem , in quibus iidem Comes Martinus et filii eius per nos sunt sententialiter condemnati, vix omnes eiusdem Comitis Martini et filiorum eius possessiones sufficerent, adiudicari, et dari in solutum; nos tamen commoti regia pietate villas tantuin Zanttov, Errat et Sceulch riominatas, cum earum appertinentiis, et vtilitatibus de beneplacito et consensu Stephani, filii Comitis Casimiri et Magistri Bartholomaei, cognati eius , coram nobis eidem Stephano adsistentis, adiudicauimus, et assignauimus totaliter et sine diminutione Episcopo praefato , et Ecclesiae Wesprimiensi perpetuo possidendas, eundem Episcopum in possessionein praedictarum villarum et adtinentiarum ac vtilitatum earumdem, per Fratrem Guyllermum, Praeceptorem domus hospitalis Ierosolyinorum de Churgou sub testimonio Capituli Albensis Ecclesiae jnducendo ^ hoc notabiliter adiecto , quod etsi Stephanus et Bartholomaeus in praedictis duobus castris, Ta»