Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
denka nominatis, et praedietis tribus Tillis aliquam baberent portionem, vel liabere debuissent, eadem tamen castra et easdem villas secundum iudicium nostrum ipsi Episcopo et Ecclesiae Wesprimiensi totaliter cesserunt , spontanea voluntate , pro iis castris et villis, et aliis rationibus et iuribus suis , eisdem contra Comitem Martinum et Olios suos competentibus ; alias eiusdem Comitis Martini et filiorum eiusdem possessiones per nos assignari eligentes, et etiam acceptantes. Vt igitur buius rei series robur obtineat perpetuae flrmitatis , nec in posterum valeat per quempiam retractari, praesentes eidern Episcopo et Ecclesiae Wesprimiensi concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasii, Praepositi Ecclesiae Albensis, aulae nostrae ViceCancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, et ducentesimo, sexagesimo sexto. Regni autem nostri anno tricesimo primo, duodecimo Kalendas Decembris. c < Ex. autograplio eruit 111. Ep. Joan. Horvdth. Egyh, Ertek. An. 1321. Tom. IV. p. 185. sqq. sl. C/i. 1266. Idem Be/a Zagrabiensibus in monte Grecz peculiares praerogatiuas concedit. Bela, Dei grat. Hung. Dalm. Croat. Ram, Seru. Gallic. Lodomer. Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus ac futuris , salutem in salutis largitore. Regiae speculationis et sollicitudinis esse debet, inuigilare subditorum remediis, et quieti, et eos prosequi ampliori munificentia gratiae specialis, vt tanto illi ex fidelibus fideliores, et deuotiores se exhibeant ex deuotis, quan-