Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
eius, notarii aula.e nostrae, ad nostram accedentes presentiam, petierunt a nobis cum instantia, vt eis in quadam terra nostra Vduornicali, Usal dicta , super qua olim datores scuteilarum Vduornicalium dicebantur residere, de munificentia regia dignaremur prouidere. Volentes igitur ipsorum petitioni animo regali annuere, in liac parte requisiuimus Farcassium, Comitem V du o r n i c o r u in n o s t r o r u m d e P a p a , qui praesens erat, et pastus noslros Vduornicales — — — illa hora, qualis et quanta esset terra Usol memorata. Qui rediendo dixit nobis praesentibus centurionibus suis, quod eadem terra subter Bakony constituta, et in terra arabili posset sufJicere ad tria aratra , vt paulo plus ; et quod duae mansiones super ipsam soluentes angariam ad pastus nostros de Papa annuatim ; et sic iniunxiruus ei dem (sub) testimonio Abbatis de Beel (vt) praefatis Poos et Benedicto Magistris assignaret, et nobis praeterea per litteras dicti Abbatis remandaret. Qui idem Abbas — — — — — — — — — sufficientem in lerra arabili ad tria aratra, vel paulo plus, vt pro — — — — — — — — idem Farcassius ipsis Poos et Benedicto Magistro assignasset per metas veteres antiquas, praesentibus omnibus commetaneis et vicinis, nullo penitus contradictore exislente, sicut in litteris dicti Abbatis vidimus contineri. Nos itaque considerantes gratuita et meritoria seruitia ipsorum Magistri Poos et Benedicti Magistri, quae nobis tam in deferendis legationibus nostris, quam in aliis cum omni fidelitate laudabiliter impenderunt, dictam terram Usal cum omnibus pertinentiis et vtilitatibus, foenetis videlicet, et virgulto contulimus, dedimus, dona-