Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

uimus eidem Poos et Benedicto Magistris, ac Mi­cliaeli, fratri ipsorum perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam, perpetuam­que firmitatem praesentes dedimus litteras duppli­cis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasii, Praepositi Albensis, aulae nostrae Vice-cancellarii, dilecti et fidelis nostri. A. Domini MCCLXVI. Pridie Calendas Iulii, Regni autem nostri anno XXVI." Transumptae a Ladislao A. 1275. E collect. Dipl. Georg. Gyurikovics. A. Ch. 1266. Iderri Bela legata Comitis Naria , filii Fow sae, heredibus carentis, in fauorem ecclesiae, ac Alo~ nasterii B. M. V. de insula leporum facta rati habet, ac confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus praesentes litteras inspe­cturis salulem in vero Salutari. Cum piae deside­rium voluntatis, et laudandae definitionis intentio, regalibus sit semper studiis adiuuanda , eorum est sollicitudini adhibenda, vtea, quae pro quiete re­ligiose conuersationis ex deuotionis ardore dispo­nuntur, et discreta cogitatione praeuia ordinantur, non occulta maleuolorum dissimulatio negligere, non aperta peruersorum praesumtio valeat pertur­bare. Hinc est, quod Nobilis vir Nana Comes, filius Pousae Comitis, de genere Kalan, temporalium he­redum, seu successorum solatio destitutus, salutari desiderio praeconcepto, Maiestatem nostram regi­am interpellauit, vt humiliter, sic frequenter, quo liceret eidem de possessionibus suis tam here-

Next

/
Thumbnails
Contents