Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
Ducissae Cancellariura , dilectum et fidelem nostrum, et virum Religiosum Fratrem Paulum Ordinis FF. minorum , confessorem nostrum reuerendum , super nostris, et regni nostri negociis, et specialiter pro facto Ecclesiae Zagrabiensis, quod praecipuum reputamus, ad Vestram beatitudinem duxerimus dirigendos , sanctitatem Vestram humiliter petimus et rogamus, quatenus eisdem benignam praebentes audientiam, petitiones nostras admittere dignemini cuin effectu; verbis, quae ex parte nostra Beatitudini Vestrae dicent, et praesertim nostrum negocium contingentibus fidem credulam nostri intuitu adhibentes. Datum in Castro Visegrad 5. Idus Octobris. Anno Domini MCCLXV." ' E coll. Dipl. Wagneriano - Jankovichiana sub E. nro 70. p. 350. A. Ch. 1265. Icleni Bela cuidatn Zubuzlo particulam. terrae Chicher confert. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeriae, Cumaniaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in vero Saluatore. Congruis petentium desideriis exauditionis animum praebere, ius monet, et pietas opitulatur. Proinde ad vniuersorum notitiain tenore praesentium volumus peruenire , quod accedens ad praesentiam nostram Zobuszlo de villa Chicher, nobis humillime supplicauit, vt quamdam portiunculam terrae de terra Chicher exscissam sine herede Mike decedentis , proximi scilicet sui, a quo eandem, secundum approbatam regni nostri