Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

goniensi, familiarem nolarium, et apocrisiarium aulae nostrae, vt nostram deuotionem Sanctitati Vestrae humiliter praesentaret, et mentis nostrae secreta beatitudini Vestrae detegat et arcana. Ad haec cornpositionem et ordinationem inter nos et filiuin nostrum, Regem Stephanum, medianti-^ bus renerabilibus Patribus, Strigoniensi et Colo­censi Archiepiscopis, factas, nominatim a beatitu­dine Vestra petimus confirmari. Datum apud Phy­zegni, anno Domini MCCLXV. V. Kal. Aprilis." Apud Raynald. MCCLXV. nro. Vf. Katona Tom. VI. p. 442. sqq. CJemcns IV. antea Guido Grossus, oriundus e Gallo - Prouincia, consecratus fuit |22. Februarii anni MCCLXV. Diem clausit extremum XXJX. Nouemb. an­ni MCCLXVIII. A. Ch. 1265. Idem Bela cambium inler Rulandum Sclauo­niae Banum , et Farkasium , Georgiumque factum r rati habet ac confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex. Omnibus praesens scriptum in­specturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod Rorandus Banus totius Sclauoniae, dilectus et fidelis nosler ab vna parte, Farcasius Comes et Gregorius filius eiusdem de/agaria, ex altera; coram nobis pcrsonaliter comparendo, con­cambium seu commutationem huiusmodi inter se fecisse retulerunt: quod idem Rolandus Banus to­tain terram suam existenlem in Zagaria, Vyndum vocatam, ex nostra collatione, et consensu caris­simi filii nostri Belae Ducis possessam, quae qui­dem primo fuerat Gregorii, filii Abrahamus, cum

Next

/
Thumbnails
Contents