Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
pertinentiis et vtilitatibus suis omnibus, dedit, et assignauit praedietis Coinili Farkasio eL Gregorio , ac eorum heredibus perpetuo et irreuocabiliter possidendain ; praefati vero Comes Farcasius et Gregorius in concambium seu commutationem terrae dictae omnes portiones eorum hereditarias in terris scilicet Simonicha etStopnicha, existentes, cum oinnibus vtilitatibus et pertinentiis suis nullo iure sibi in eisdem reseruato , dicto Rolando Bano, et suis heredibus, heredumque successoribus , dederunt et assignarunt coram nobis, in perpetuum possidendas sub eisdem metis et terminis, quibus idetn Comes Farkasius et Gregorius ipsas porciones dinoscuntur tenuisse ; et quia porciones predictorum Farcasii Comitis et Gregorii maioris vtilitatis seu valoris fuerant, quam fuerant eisdem a Lorando Bano data in concambium, idem Lorandus Banus iarn dictis Farkasio et Gregorio superaddidit, et soluit ducentas viginti marcas, pro mar • c a q u a 1 i b e t q u i n q u e p e n s a s d e n a r i orum Z a g r a b i e n si u m p er s o 1 ue n d o. Vt igitur praedicti concambii, commutationis, seu eontractus series inter eosdenr fideles nostros habita, robur obtineat perpetuae firmitatis, ad instanciam et supplicationem partium praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasii, Albensis Ecclesiae electi , aulae nostrae Vice - Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. sexagesimo quinto, regni autem nostri anno XXX. l < Ex originali memforana Archiui Cameralis. Transurnptum a Capitulo Zagrabiensi A. 137 2. Coll. Dipl. Szeeheny. Tom. II. p. 2i6. sqq.