Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
mentis obtutibus praesentarent, diuina prouidentia saerae Yrbi et orbi pariter praefecisset; efTecti sumus in A irtutum Domino bilares et iucundi, sperantes, sacro sanctam matrem nostrarn, beatitudini Yestrae commissam, vestra nos respiciente gratia, consolationis vberibus recreari, remotis paternaliter his, qui iustis nostris desideriis forsitan se opponunt. Quum enim vergente in senium seculo, humana, natura quanto per processum temporum a perenni fonte creationis suae fit remotior, tanlo fit procliuior ad sinistra; exstinquitur in plerisquc deuotio, delitescit sinceritas, et fidelitas, terreno domino debita, dissoluitur; quae sola dat fidei seruandae adDeum euidens argumentum, quibus vtique corruptelae subiectis, vesana lingua interdum in ipsorum Dominorum depressionem falsa confingere non formidat. Et ob hoc decebat, vt talis orbi daretur diuinitus pontifex, qui aboleret illicita, proteruas linguas compesceret, dilataret funiculos fidei, et zelum iustitiae ampliaret, per quem deuotorum intenderetur deuotio, et iniquitas repressionem reciperet correctiuam. Proinde quum et apostolica benignitas, et innata beatitudinis vestrae nobilitas, nobis suggerant, nosque attrahant et inducant, vt in nostris ad vos agendis, qui estis Petri Successor et vicarius Iesu Christi, debeamus recurrere cum fiducia filiali; non credentes, in nostris iustis desideriis nos perpessuros repulsam, tot praesertim in vobis virtutum, sublimitati Yestrae cohaerentium, concurrentibus radiis, seu fulgore; duximus ad vestram felicitatem dilectum et fidelem clericum nostrum, Magistrum Ladislaum , Capellanum Yestrum, Archidiaconum S. Eustachii in Ecclesia Stri17