Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
expressam mentionem fierl, et per qaam elTectus presentium impediri valeat, vel difierri, aut quod Archidiaconatum Quinque. in Wolko tibi contulimus, vel quod alias beneficiatus exislis. Nulli ergo omnino hominum liceat lianc paginam nostrae coIJationis, prouisionis, inuestiture, et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Vrbem veterem secundo idus Aprilis. Pontif. nostri anno III. " E reg. an. llf. Tom. IV, ep. G92. Koller Epp. Quinq. Torn. II. p. 189. sq. J4. Ch. 1264. Idem Vrbanus Belam, Ducem totius Sclauoniae , Belae R. H. filium, in possessione Castrorum suorum , cum iuribus et pertinentiis confirniat, ac eumdem contra molestatores defendi iubet. Vrbanus Episcopus , Seruus Seruorum Dei , Venerabili fratri — Episcopo Vesprimiensi salulem. Quia dilectus filius, nobilis vir B. Dux Sclauonie, Deo et Ecclesie deuotus esse dignoscitur, personam suam libenter prosequi volumus benigni exhibitione fauoris. Hinc est, quod nos obtentu carissimorum in Christo filiorum nostrorum — Regis et — Reginae Vngariae illustrium, quorum naLus exstitit, suis iustis supplicationibus annuentes de B a r a g n a, W I c o , S i m i g i o, Z a 1 a et Olcha castra cum iuribus et pertinentiis eorumdem, nec non sales aquaticos, ad ducatum Suum Sclauonie, prout asserit, pertinentia, sicut ea iuste possidet et quiete, sibi auctoritate aposlolica