Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
duxlmus confirmaiida. Quocirca mandamus, quatenus praefatum Dueem non permittas super premissis contra huiusmodi confirmationis nostre tenorem ab aliquibus indebite molestari. Molestatores etc. non obstante, si aliquibus a sede Apostolica sit indultum etc. si aliqua ipsius sedis indulgentia etc. Prouisurus , vt de iis , que cause cognitionem exigunt, et que confirmationem huiusmodi non contingunt , te nuliatenus intromittas. Nos enim si secus praesumseris , tam praesentes litteras , quain etiam processum , quem per te ipsarum auctoritate haberi contigerit, omnino carere iuribus (viribus) ac nullius fore decreuimus firmitatis. Huiusmodi ergo nrandatum nostrum sic sapienter et fideliter exequaris, vt eius fines quomodolibet non excedas. Praesentibus post quinquennium ininime valituris. Daturn apud Vrbem velerem. Idibus Iulii Pontif. nostri anno III. " Ex regest. anni JII- Toin. IV. p. 557. Koller Epp ( Ouinqne. Tom. II. p. 191. sq. Eideru Belae , Belae regis lilio , Duci Sclauoniae, Posonium quoque et Nitriam , a Patre donatas, confirmauit. E Bzouio Timon. Epit, Chron. p. 71. Anno adhuc hoc Sclauoniam nomine Belae Rolandus admiuistrauit j vti ostendit initium Diplomatis (apud FarJatum Tom. IV. p. 547.) „Anno Domini MCCLXIV. indictione Vll. Tempore Domini Columhani, vcn. Traguriensis Episcopi, incliti viri D. Roiaudi Comitis et totius Sclauoniae Bani." A. Ch. 1264. Idein Vrlcinus Agneiem Ducissam in possessione praediorum suorum per Priorem FF. Praedicatorum conseruari praecipit. Vrbanus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dileclo filio Priori Prouinciali Fratrum Praedicatorum de Ilungaria salutem et apostolicam benedi'