Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

aequitatis , vel diuinae voluntati sit oppositum, aut reduudet in iaeturam vel iniuriam innocentuna personarum. Quum igitur pontificalis dignitas de­poscat oflicii, vt virtutuni splendoribus studeat il­lustrari, contemnendo vitia et amando virlutes , seu colendo iustitiam, et omnem mali speciem a se penitus x^elegando; vehementia doloris aHicimur, quando ecclesiarum praelatos de contrario diei no­tabiles persentimus. Sane mirantes accepimus et referimus conturbati , quod nonnulli episcopi et ecclesiarum praelati de reguo Hungariae aduevtere dedignantes , quod ipsi non solum inter quoslibet Christi fideles de regno ipso vnitatis et pacis con­seruare vinculum, verum etiam discordes ad con cordiam toto posse reuocare tenentur, dissensiones et iurgia inclinato regno dampnabiliter seminant , et quod grauius est , inter carissimos in Christo ftlios nostros 13. Hungariae, et S. primogenitum eius, reges illustres , procurare odiosa scandala , et dispendiosa dissidia non formidant; ob-iuioni tradito, quod Redeintor noster Hysminus lesus Chri­stus , iransiens de lioc mundo ad patrem, suis pa­cem dedit discipulis et reliquit; futuros Ecclesia­rum pontifices per hoc clementer informans , vt sint ad i!Ia sine intermissione solliciti, per quae a Christi fidelibus pacis gaudia possint iugiter obti­neri. Ad haec episcoporum et praelatorum ipsorum minus prouida , ne dicamus nimis inconsulta , vo­luntas ad illum prorupit excessum, quod ipsi prae­fatum B. regem, sicut ipse nobis exposuit per su­um nuncium specialenr, contra se prouocare non metuunt, dum spreto iurainento fidelitatis, quod ab eis regia serenitas praefata pro regalibus, quae ab ipsa tenere noscuntur, exegit, ei tanquain suo

Next

/
Thumbnails
Contents