Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

regi, pacem ac lionorificenliam debitam exbibere non curant; Tnde tum propter lioc, tum propter alia supra dicta illud inconueniens , prob dolor, dicitur accidisse, quod praeter damna rerum et pe­ricula personarum, nimis regiae dignitati detrahi­tur, et fidei catholicae in praedicto regno pluri­mum derogatur , hostium ipsius fidei gloriante ne­quitia, quod eiusdem regni fidelibus propter hoc irrogare possunt plurima detrimeuta. Quia vero apostolici cura deposcit officii, salubre super his consilium adhiberi ; discretioni tuae mandamus , quatenus praedictos episcopos et praelatos inducas ellicaciter, ac diligentius moneas, nec non firmi­ter iniungas eisdem, vt a culpis et excessibus tam indignis penitus desistentes, praefato B. Regi, pro­ut ex iuramento ipso teneri dicuntur , honorem debitum impendere , ac praemissae fidelitatis ple­nitudinem circa ipsum sludeant obseruare; ita quod ipsi> praecedentes excessus per subsequentes actus laudabiles, prout eorum deposcit ofticium, redimen­tibus, nos eos, quum id laetantes audiuerimus , dignis in Domino laudibus commendemus; alioquin vereri poterunt , quod si de clamore simili no­strum contingat auditum vlterius perturbari; nos eorum praesumtionibus taliter, auctore Domino , resistemus, quod erit eis in ruboris multitudinem, non sine Dei et nostra offensa grauissima, studio ponlificalis abiecto modestiae , tam enormiter in praedictis excessibus deliquisse. Datum apud Vr­bem veterem XVII. kal. Augusti, pontificatus no­stri anno tertio. " E bullario FF. Praed. Tom. I. p. 445. Katona Totn. VI. p. 419. scpj.

Next

/
Thumbnails
Contents