Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
riae a feritate damnabili Tartarorum. Horribilius quidem et amarius cordi nostro illa percipere, ad quae humani generis inimicus te, et charissimum in Christo filium nostrum, Stephanum regem, primogenitum suum, dici«ur instigare. Sane trisles audiuimus , et referimus cum dolore, quod inter te ac eundem primogenitum materia dissensionis exorta, ipse tecontra Cumanorum. tuque contra eum paganorum de Liuonia , et aliorum infidelium vicinorum auxilium intenditis inuocare , ac hostilem congressum ad inuicem experiri. De qua non solum praedicto regno, sed etiam multitudini fidelium, manentium in locis conterminis, graue in peronis ct rebus posset periculum imminere. Quia vero rihil magis noslris incumbit affectibus, quam quod vniucrsos Christi fideles ad obtinenda transitoriae pacis gaudia , et consequenda quietis aeternae praemia, fauente regis aeterni clementia, disponamus; Celsiludinem tuam alfectione paterna requirimus et per Dei misericordiam obsecramus, ac etiam nihilominus sub excoinmunicationis poena tibi districtius inhibemus, quod ad tam crudele propositum exequendum aliquo modo non procedas; sed ad hoc dirigas tui virtutem animi, et acumen conuertas ingenii, vt tu et idem primogenitus in tranquillo et suaui regimine lidelium, vestro dominio subditorum, sitis vnanimes et aliis bonis operibus in conspecLu Dei et hominum relucenles; diukias eL thesauros vestros, quos in Veslram el regni praefali effundi perniciem inconsulte suggerit impetus voluntatis, in pietalis opera conuersuri, scilicet in subsidium terrae sanctae, vel in consolationis abundantiam Ecclesiis, monasteriis, et aliis piis regni praedicti locis, destructis per Tarta-