Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
quia idem Petrus ipsis litterjs non contradixit; tamen propter maiorem, et abundantiorem cautelam Theodoro cum vno ex suis fratribus coram capitulo ferrei castri praestandum adiudicassemus sacramentum; qui in die assignato cum prompti et parati fuissent ad praestandum sacramentum, vt constitit nobis per litteras capituli supradicti , pars aduersa ipsorum noluit accipere sacramentum, verum ipsam terram praedictis viris fecimus assignari, iu ' re perpetuo possidendam, Hermano fratre Comitis Pousae degenere Hermann huius causae Prestaldo mediante. Nec hoc praetermittimus, quod etiam tria sigilla litteris inquisitorum veritatis fuissent pendentia, duo ex illis videlicet: Cazmerii Praepositi, et Pauli Comitis propter vetustatem iu nostris manibus fuerunt lacerata. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Nos itaque eorumdem Wyzenguthet Andronici petitionem iustam altendentes, et sententiam dicti comitis Nicolai approbantes eo, quod aduersarii dictorum Wyzenguth et Andronici litteris praefatorum Inquisitorum non contradixerunt, nec praefati Theodori et fratris sui receperunt iuramentuui, sicut superius est expressum, dictam terraui praedictis Wisenguth et Andronico et haeredibus eorum, successoribusque haeredum suorum praesentibus litteris , sigillo nostro dupplici impressis , perpetuo duximus confirmandam. Anno ab Incarnatione Dornini MCCLX. quarto idus Maji, regni aut.em nostri auno XXV. E collect. Dipl. Fejervariana Tomo III. nro. 490,