Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
A. Ch. 12G0. Tdem Bela priuilegium Ahhatiae de Scepus Ord. Cister. de terris quihusdam concessum, ast incendio consumtum, renouat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, — — Rex, omnibus tam praesentibus , quain futuris, praesentes litteras inspeeturis, salutem in omnium Saluatore. Vt celsitudo regia, negocia ecclesiarum suarum , quae casu consumta sunt \el amissa, suorum priuilegiorum testimonio renouet et confirmet, pietas suadet, ratio postulat, ius requirit. Proinde ad vniuersorum notitiam volumus peruenire, quod fideles nostri , Albertus Abbas et conuentus monasterii B. V. de Scepus, de ordine Cisterciensi , coram nobis comparendo proposuerunt, quod quum monasterium et claustrum ipsorum casuali incendio sit consiimtum, inter alias res ipsorum priuilegium nostrum super collatione terrae, existentis circa claustrum, quam quidem terram de consensu cliarissimi fratris nostri, Colomani regis, piae recordationis , ipsis iam dudum contuleramus , exustum casualiter exstitisset. Vnde supplicarunt nobis, vt praedictam donationem nostram. ipsis, quum sint in pacifica possessione earumdem terrarum , iterato noslro priuilegio dignaremur confirmare. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati , maxime quod seriem donationis nostrae reuocauimus ad memoriam; eamdem terram dicto monasterio, iterato nostro priuilegio duximus confirmandam. Cuius quidem terrae metae , prout in litteris M. Mathiae, Praepositi de Scepus, fidelis nostri, qui eamdem terram de mandato nostro antea ipsi monasterio inetauerat , et assignauerat, vidimus contineri , hoc ordine distinguuntur: — — Datum per manus M. Pauli , Praepositi Poso-