Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
lificis, dilecti filii, prouincialis et alii priores ac fratres eremitae diuersorum locorum nostrae diaecesis, supplicauerunt, vt eis regulam 13. Augustini , ad quam de cultu eremitico se transferre cupiebant, concedere dignaretur. Quorum precibus misericorditer annuens , nobis sanctitatis suae litteris dedit in mandatis, vt eis, dummodo facultates liaberent, de quibus sustentari possent, regulam ipsam, obseruandam ab eis , auctoritate concederemus apostoiica, si videremus expedire, sine praeiudicio iuris alieni. Nos igitur mandatum eiusdem summi Pontilicis , patris et domini nostri, cupientes reuerenter adimplere, diligenter incepimus inquirere; sed nec per ipsos, nec per aiios potuimus inuenire , quod tantis abundarent facultatibus , quae eis suflicerent ad obseruantiam regulae supradictae , quare , habito tractatu cum capitulo nostro, et consilio diligenti, eis auctoritate praedicta indulsimus, vt in eisdem domibus, in quibus nunc sunt, tamquam licita coilegia, in cultu eremitico de celeroDomino famulentur, saluis decimis et iuribus aliis , episcopo diaecesano debitis a locis illis, vbi sunt situati. Verum cum quum nec circa diuina oflicia , aut ieiunia, seu alias obseruantias, statuta , quae omnes eremi cultores vniuersaliter obstringant, a patribus antiquis relicta inueniantur; ne per huiusmodi obseruantiarum diuersitatem , vnitatis, et caritatis vinculum, ipsis diuinitus inspiratum, inimico homine superseminante zizania, disrumpatur, eorum obseruantiae, quas in manus nostras promiserunt , hae sunt : I.) Celebrabunt ieiunium a festo omnium Sanctorum vsque ad natiuitatem Domini, vtendo semel in die lacticiniis vsque ad aduentum Domini; ex-