Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

ceptis debilibus et infirmis, qui de licentia Prioris, si opus fuerit, carnibus vesci possunt. Incipiendo autem a Natiuitate Domini, vsque ad septuagesi­mam comedent carnes tribus diebus in septimana. A Septuagesima vero vsque ad carnis priuium co­medent iterum lacticinium semel in die. A Pascba­te vero vsque ad festum omnium Sanctorum co­medent carnes tribus diebus in hebdomada. II.) Circa diuina officia hunc ordinem obseruabunt , quem, secundum regulam B. Augustini, Canonici Cathedralium Ecclesiarum conseruare consueuerunt. III.) Priorem Prouincialem , quem pro tempore elegerint, praesentabunt DiaecesanoEpiscopo con­firmandum. IV\) Ad Synodum episcopi diaecesani singulis annis duo fratres de qualibet cella ipsorum venire tenentur , suscepturi et obseruaturi eius­dem sjnodi salutaria monita et statuta. Y.) Nu­merum locorum, quae inhabitant ? augmentare non possunt ; quorum haec sunt nomina: insula Pilis, S. Helenae ; Kokut S. Mariae Magdalenae, Bo­kony S. Iacobi, Idegzud B. Elisabethae, Patach S. Emerici, insula Elek prope Ermenyes, S. Mariae Magdalenae, Zakacz S. Dominici. Qui vero in aliis locis, quam in praedictis, in nostra Diaecesi, sub habitu predictorum fratrum inuenti fuerint, ex­communicationis sententiae ex nunc volumus sub­iacere. Datum Anno Domini MCCLXIII. Prileszky Acta SS. Hung. app. 14. Katona Tom. VI. p. 398. sqq. A. Ch. 1263. Capitulum Strigoniense de terra trium aratro­rum Andreae Comiti, filio Ivankae, vendita testatur. Gregorius Praepositus et Capitulum Ecclesiae Strigoniensis Vniuersis praesentes litteras inspectu-

Next

/
Thumbnails
Contents