Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

sumehat personare diuina, et quod dilectum insu­per filium — — Abbatem monasterii Simigien. Wesprimien. Dioec. capi fecerat, ac eum manibus post tergum, et pedibus sub ventre equi ligatis et freno ori eius imposito , ignominiose tractari, et carceri mancipari, ac quod ipse super homicidiis et aliis maleficiis, que plerumque perpetrat, co­ram Carissimo in Christo filio nostro — — illu­stri rege Vngarie saepius accusatus, per duellum interdum oblatum ab eo, et aliquando susceptum se purgare presumserat, contra canonicas sanctio­nes, et sepius huiusmodi purgatione defecit; quod­que ipse diuersis aliis criminibus irretitus , que di­uinam Maiestatem offendunt, et homines scandali­zant, bona quinque-ecclesien. Ecclesie dilapidabat enormiter, et etiam consumebat, bone memorie (Benedicto) Strigoniensi A. Episcopo, eiusque col­legis inquisitionem faciendam super hys contra eundem episcopum per suas sub certa forma duxit litteras committendam. Yerum quia dictus episco­pus huiusmodi negocio iam incepto fecit promotores ipsius negocii eisdem litteris, et etiam beneficiis, que in dicta Quinque-ecclesiensi Ecclesia obtine­bant, spoliari , propter quod in eodem negocio non poluit haberi processus; pro parte Archiepi­scopi et aliorum fuit nobis humiliter supplicatum, vt cum Episcopus ipse in profundum vitiorum de­mersus non solum continuet suos huiusmodi pra­uos actus, verum etiam eis deteriores accumulet, prouidere super hoc de consueta circumspectione sedis Apostolice dignareinur. Quoniam igitur nos dicto Predecessori, sicut in apostolatus ministerio, sic et in salubri de subditorum nostrorum emen­daiione desiderio succedentes, eius super hoc affe-

Next

/
Thumbnails
Contents