Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ctamus propositum adimplere, ne culpas subditorum ipsorum per Vlissimulationem odibiiem nostras quodammodo, quod absit, eflicere videamur; discretioni Yestre in virtute obedientie mandamus, quatenus ad Ecclesiam Quinque - ecclesien. vel ad alia loca vicina, de quibus videritis expedire, vos personaliter conferentes et babentes pre oculis solum Deum, super premissis, si ipsius famam episcopi super liys apud bonos et graues inueneritis dfsse laesam, et super aliis criminibus, super quibus eum constiterit publice diffamatum, inquiratis sollicite veritatem; quae inueneritis in scriptis redacta, nobis per aliquem fidelem Nuncium quamtocius transinissuri, prefixo predicto Episcopo termino peremtorio competenti, quo personaliter nostro se conspectui represenlet , facturis super hys, quod iustitia suadebit. Porro si idem Episcopus fuerit inuentus de dilapidatione suspectus, omne genus alienationis et mutui penitus interdicatis eidem, et si ipse in aliquos suos subditos excommunicationis sententiam promulgauit, vt per boc forte reddat eos inhabiles ad ferendum in inquisitione liuiusmodi testimonium veritati, vel ad prosequendum dictum negocium, seu aliqua iuramenta recepit ab eis de veritate tacenda , iuxta formam Ecclesie a sententia huiusmodi absoluatis eosdem, et huiusmodi iuramenta relaxetis, et restituatis eis supradicta beneficia; non permittentes eos, vel alios Canonicos ac personas predicte ecclesie , pendente predicte inquisilionis negocio, ipsius occasione negocii ab eodem episcopo in personis vel bonis suis aliquatenus molestari; contradictores auctorilate nostra, appellatione postposita, compeseendo, inuocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio