Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

insolenlias et crimina , super quibus delatus fue­rat apud eum, per seueritatem sedis eiusdem pie­tate conditam maluit corrigi, quam cum vtrius­que salutis periculo, per dilectionem odibilemDi­uino iudicio in piurimorum scandalum reseruari. Significarunt quidem nobis venerabiiis frater no­ster — — ArchiepiscopusStrigoniensis suo etAb­batum, Prepositorum , Plebanorum , et multorum aliorum Prelatorum et Clericorum Strigoniensis Prouincie nomine, ac dilecti filii Buza, Archi­diaconus de Osceag (Osiag, Essek) in Ecclesia Quin­queecclesiensi, Tristanus Cantor , magister Geor­gius, Salomon et Petrus Presbiteri ; ac alii Cano­nici Quinqueecclesienses adherentes eisdem , nec non Magister Andreas, Prepositus ecclesie S. Io­hannis Quinqueecclesiensis, quod idem Predeces­sor noster intellecto , quod Episcopus ipse famara suara diuersis sceleribus commaculare non metuens, presumtione dampnabili dehonestabat in multis epi­scopalis eminentie dignitatem; ita, quod conuer­sum erat in tenebras lumen eius, et oculi sui so­lum ad ima demissi , nullatenus superioris aeris beneficium admittebant; et quod idem notabiliter laborabat incontinentie vitio, fornicationes, adul­teria, et incestum etiam scienter cum matre et filia et duabus sororibus, et interdum in Cjmeterio ; se­que nexibus nimie cupiditatis inuoluens, non vita­bat labe pollui simonie, sacros ordines, et benefi­cia simoniace conferendo , Diuini nihilominus ti­moris expers et inscius , non plus horrebat irre­tiri periuriis, quam si esset licitum nomen in va­num assumere Dei sui, ac variis ligatus maiorum excomraunicationum sententiis tam canonum, quam ab horaine promulgatis, quantum in eo erat, pre-

Next

/
Thumbnails
Contents