Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
cedenlem el medietatem ipsius fesli diei nobis, mediantibus \ doneis nunciis remiserunt. Yeriim iidem, sua pacta et iuramenta soliti \ioIare, per yada inuenta et sibi aptata, clara nocte ad nostram parlem cum omni exercitu suo transiuerunt. Et quum diceremus : pax et securitas; subito cum inenarrabili multitudine contra nos improuisos apparuerunt in campo. Et quum in spe threugarum vix decima pars nostri exercitus penes nos pro nostre custodia personae remansisset, eo, quod plures de nostris Ir-ansito Danubio, oppidum Ilemburg intrauerant ; alii vero curribus descenderant ad stationes et loca castrorum; hostes nostri , fraude pleni, in modum semicirculi , per ordinatas acies nos cingentes, nisi Dominus adiuuisset, viuos forsitan deglutissent. Igitur in tam ineuitabili necessitatis articulo constituti, attendentes , potestatem esse coelestem, sed quoniam non multitudine exercitus, sed de coelo victoria datur, munere magni Dei; totam in adiutorio Altissimi spem ponentes, nostros adiutores et comilitones primitus adhortati, et in plurimos aduersariorum cuneos, data nobis de coelo fiducia, irruimus confidenter, quos Deus per manus nostras et nostrorum, ymmo suorum militum exterruit et prostrauit, et in fugam conuertit ita, vt fugientibus cum impetu, et se inuicem comprimentibus dictus fluuius Moraua, iuxta sui praesagii nominis ethimologiam, tamquam mare rubrum egipciis, multo caesorum sanguine rubricatus , factus sit in se submersis et intro euntibus mortis via. Si quidem in eodem flumine fugiencium a facie Dei peccatorum tanta periit multitudo, quod per cadauera hominum et equorum , quasi perfectos pontes, nonnulli ex nostris Tom. IY. Yol. III. 2