Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
aduersariorum castra intrarent, et occupantes currus, tentoria, et expensas, queque preciosa spolia aceeperunt. Quamuis igitur post triuinphum, diuinitus nobis datum, quemadmodum communiter videbatur, regnum Vngarie nostre dicioni potuimus subiugare, et idem in perpetuam premere seruitutem; aduertentes tamen, quod melius sit bonum vicinum habere concordem, quam superare et exterminare rebellem; pensantes eciam quoniam, vt ait imperator Constantinus: Crebro suauiores sunt amicitiae post inimicitiarum caussas ad concordiam restitutae , cum participibLis et proximi.i alti sanguinis nostri, dictis scilicet Vngarie regibLis, et domina regina, et iuuene rege, (duce) Bela, secundum oblatam nobis a magno Comile I»ulando de Posonio formam , maluimus pacis foedcra reformare, quam vastando et debilitando magnum Vngarie regnum, ad idem, et nostri terras dominii Tartaris aditum reaperire, prouocare. Itaque compositionis formam, predictorum regum , regine, et Dueis Bele sigillis signatam, Vestro apostolatui transmittentes , suppliciter petimus, eamdem a sede apostolica confirmari; et vt, opere precium est, apostolico in euum patrocinio coinmuniri. " Apud Dobner Tom. III. p. 228. Reeitatam epistolam Pragae VIII. Octobris scriptam fuisse , innuit Conttnuutor Cosmae Prag, edit. Viennen. p. 90. Qui conflictum liunc Tom. II. p. 218. sqq. prolixe refert; ex quibus Praius (Ann. R. H. P. I. p. 309.) iure suspicatur , nonmilla ex gloriae studio magis aucta esse, quam vt facile credi possint. Cf. Katona Tom. VI. p. 518. Conflictuy hic contigit Auno 1260. 13. Iulii in Campis ad fluuiuiu Muraua.