Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

et Pauli Apostolorura de dicta Tata, quod ipse Coraes fundauerat, et dotauerat, legauit, donauit et in aeuum concessit. Et in signum liuius rei et facti praefatus rex, Sanctus Stephanus, dictam vil­lam ob reuerentiam et memoriam dicti Comitis Deodati, et testamenti facti per ipsum, Tatam n ominauit ; quod Pater Spiritualis inter­pretatur vulgariter ; volens per hoc intelligi im­posterum, quod esset donatio et concessio spiritu­alis, et non saecularis, videlicet testamentura ec­clesiae et Monasterii Beatorum Petri et Pauli Apo­stolorum de Tata in aeternum duratura, et nulla­tenus a secitlaribus mancipanda; praeterea cum re­gum sit, Ecclesias Christi magis augere, quam bo­nis minuere ; melius protegere, quam destruere ; optimum vero plus Deum timere, quam terrena rapere, et possidere iniuste. Idcirco ne Dei omni­potentis et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum et B. regis Stephani indignationem incurreremus , sicut nec aquirere, nec attrahere nobis debemus, neque volumus; omnia supra scripta firma et rata, et in perpetuum duratura, per omnia confirma­uimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboran­do. Dalum per manus Venerabilis Patris Philippi, Dei gratia Strigoniensis Archiepiscopi, Aulae no­strae Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXIII. Begni autem nostri anno XXVIII. X. Kalendas Aprilis. " Collect. Henenesianae Tomo V. p. 361. Pray Diss. de S. Stepliano p. 123. Katona Tom. VI. p. 384. sq. Originales in arch. Camerali. MSS. Iieuenesi etiamTomo LL. nro XLIV. p. 233.

Next

/
Thumbnails
Contents