Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

•A, Ch. 12G3. Idtm Bela originrm monasterii B. .1/. J". de Kolosmonostra Belae I. asserit, dotatioriemqiie eins ac libertates confirmat. Nos Bela, Dei Gratia, Rex Hung. memoriae commendamus tenore praesentium significantes — • quod sancta Mater Kolosmonostura in lio­norem B. Mariae Virginis dedicata , cuius funda­tor et dotator (liic videtur incuria Scriptorum praetermissum esse Belae nomen, cum diploma inox inferius dicat: praenominatus Bela) Rex Hun­gariae, proauus noster , felicis reoordationis miro rnodo fuit, tandem per beatissimum Regem La­dislaum faecundioribus redditibus, et possessioni­bus lautioribus, eadem Ecclesia exstitit ampliata ; sic et per successores reges Hungariae , nostros Progenitores , diuersis possessionibus et multimo­dis libertatibus decorala , super alias ecclesias Ab­batiales regni Ilungariae per tot donationes, et li­bertates per sanctos reges eidem concessas fulgebat et residebat pacifice , et quiete. Sed proh dolor ! nostris in temporibus praedicta Ecclesia Monostu­ra, funditus et in toto destructa exstitit et com­busta , bonis omnibus ipsius Ecclesiae et priuile­giis Sanctorum regum super possessionibus et li­bertalibus , ac tributis emanatis, ablatis penitus ac combustis , •monachisque suis plurimis interemtis. Volentes nos igitur vera Iesu Christi vestigia imi­tari , Ecclesiam Kolosmonostura ipsius sanguine dedicatam, de perditis restaurare, suis possessioni­bus, libertatibus, ac tributis emanatis — — — pristinis controuersiis sub muniinine sigilli nostri authentici, quas possessiones abbatiales, et liber­tates possessionum abbatialium, nec nou tributo­ruin, villarum et oppidorum in praesenlem cartam

Next

/
Thumbnails
Contents