Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
ileclarare, quod antecessores nostri piae raemoriae Geyza Dux, et Sanctus Stephanus, filius eius, prinius rex Hungariae, plantatores et amatores primitiui , gratia Spiritus Sancti, nouellae fidei christianae per partes Vngariae, ob gratiam et merita Comitis Deodati, qui erat ynus ex principalibus tunc regni Hungariae , qui quidem Comes adiutor conuertendi gentes incredulas et rebelles fidei veritatis ac legis diuinae propugnator et propagator vna cum Duce Gevza supradicto, et ceteris Nobilibus terrigenis et aduenis et Episcopis extitit gloriosus, qui etiain Sanctum regem Stephanum praenominatum, cum Sancto Adalberto Episcopo, de fonte Baptismatis subleuauit , magnam parlera regni Vngariae eidem Comiti Deodato hereditarie tradiderunt , et contulerunt , praecipue tamen villam, quae Tata nominatur, cum omnibus vtilitatibus et prouentibus, praesentibus et futuris; videlicet metis, montibus, vineis , aquis, molendinis, campis, agris pratis, teloniis, et quibuscunque aliis pertinentiis, et libertatibus eidein praefato Comiti perpetuo possidendam, aut certe cuicunque vellet alteri vendendam, aut gratis pro Deo libere donandam et legandam , propriam et liberam haberet facultatem; praeserlim cum idem Comes Deodatus absque heredibus permaneret, et proles non haberet, cogitans apud se tanquam bonus et lidelis aeinulator lidei Christianae, habens spem retributionis Diuinae in futurum, et in animae suae remedium de consensu et voluntate et perraissione sancti regis Slephani, praedictam vill.un Tata cum omnibus iuribus , libertatibus, et vtilitatibus praesenlibus et futuris suprascriptis pro testameiito perpcluo Monasterio Beatorum Pelri