Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

immense donationis, seu instrumenti minus sol­Jempniter concepti, aut cuiuslibet alterius obiectio­nis interuentu, quam adinuenire possent aucupa­tores sjllabarum, seu inuentores cuiuscunque sub­tilitatis, quam omnem in hoc casu pronunciatione regia reprobamus: quum et nostra presentialis au­ctoritas sollempne 1'aciat non solleinpne, et nihil immensum re^alis sublimitas, in dando debeat re­putare; quod immensunl non reputat totum eum, quem accepit a coelesti numine principatum. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem pre­sentes litteras dedimus, dupplicis sigilli nostri mu­nimine roboratas. Dalum per manus Farcasii, aule nostre Vice - Cancellarii , electi ecclesie Albensis , dilecti et fidelis nostri, A. D. MCCLXIII. VII. Idus Ianuarii, regni autem nostri an. vicesimo octauo. " Ex originali Pray Cod. I. Dipl. Profani p. 49. Sigil­lum dupplex, sed cuius circumferentia ium magnam partem auulsa est; in rubro albocjue filo sericio pen­dens. ln auersa parte retert iconem regis in tbrono se­dentis , dextra sceptrum , sinistra globum cum cruce tenet, ad mediuzu pectoris adducta, in aduersa parte crux geminata sine tricolle. Y. etiam Kerchelich JNot. Praelim. p. 508. Katona T. VI. p. 377. Vix-vnquam lega­tum hoc Bela apprehendisse , ac Praepositus Dominium Krainburg obtinuisse, videntur. A. Ch. 1263. Idem Bela Tatam, a Deodato Coenobio O. S. B. ab ipso fundato, cum consensu S. Stephani do­natam, confirmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ilamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, CLI­maniae, Bulgariaeque Bex. Omnibus Christi fide­libus , praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Vniuersorum notitiae volumus

Next

/
Thumbnails
Contents