Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)
impedimenta legitima obuiarent; super quibus ipsum magistrum Thobiam cum iuramenti religione depromotione sua assecurantes, ad Curiam Romanam destinauimus , ipsius ministerio in impedimentis supra dictis apostolicam dispensationem meruimus, et pacem perpetuam regno nostro. Nos itaque eius merita circumspectione regia attendenles, "vt quod sibi promittimus, exoluamus, et in ipso exemplum praebeamus ceteris, quo ad fidelitatis obsequia (accendantur) ipsum magistrum Thobiam duximus fauore et munificentia regia pro meritis prosequendum, sicut paulo inferius exprimetur. Quum igitur Domina (Catharina) ple recordationis, quondam Ducissa Karinthye, Domini (Bertholdi) Ducis Meraniae filia, matertera nostra, nature soluens debitum, liberis non relictis , in nos tanquam in proximum successorem , liereditatem suam, et omne ins, quod eidem competebat, transmiserit iure pleno ; nos ipsam hereditatem et omne ius, a praedicta matertera nostra, nobis conuenientem, et specialiter dominium Karniole (Cranburg) cum omnibus castris et vrbibus 1, quoquo nomine eenseanlur, que etsi presentibus non specificentur, ad plenuin t;?men proimle (perinde) habere voluinus, ac si essent singillatim expressa, dedimus , concessimus, tradidimus, cum regia munificentia sepe dicto magistro Thobie, sibi et suis successoribus, perpeluo possidendum, omne id , quod ex predicta successione nobis competit, vel coinpetere potest, in ipsuin, suosque successores plenarie transfundendum. Nec volumus praesentem nostram munificentiam , quam nullatenus reuocare iuramenti religione firmatnus , a quoquam impugnari , vel etiarn attemptari pretextu