Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

raerita cumularat, nostra gratia prouidentes, iurc perpetuo duximus conferendas. Eo autem viam vniuersae carnis ingresso, post aliquod tempus filii sui, Stephanus scilicet, Nicolaus, in obsequiis no­stris continue commorantes, nostram adierant prae­sentiam, humiliter supplicantes, vt., quemadmo­dum Patri eorum terras memoratas liberaliter de­deramus, sic et donationem ipsam eis nostro digna­remur priuilegio confirmare. Nos igitur animaduer­sione debita insignem patris eorum fidelitatern re­censentes, et quod idem in quodam exercitu no­stro in Ruscia, ab hostibus captus, et diuersis cruciatibus interemtus, diem miserabiJilcr claiisit ex­tremum; vt suae fidei memoria in exemplum po­steris relinquatur, et pro sui sanguinis ellusione, et quia dicti filii sui Patris vestigiis iugiter imitan­tes, aptos se ad obsequendum et sedulos exhibe­bant; aduertentes, quod nobis et heredibus nostris ex eorum seruitiis diuersa possent comrnoda pro­uenire; sicut Patri eorum terras memoratas, sic et eis, et eorum heredibus , heredumque successori­bus dedimus et contulimus ex plenitudiue nostrae gratiae in perpetuum possidendas ; ita tamen, quod ipsas terras vendere nonpossint cui­q u a m s i n e n o s t r a p e r m i s s i o n e e t I i c e n­tia speciali. Vt autem praemissa nostrae libe­ralitatis donatio, seu donationis iunouatio, robur obtineat — — Datum anno incar. Dom. MCCL. regni autem nostri anno XV. " Ex MSS. Mallyoianis Katona Tom. VI. p. 139. sq. Meniinit obiter Belius ( Not. Hung. Tom. II. p. 346.) al­terius quoque donationis a Bela lioc aiino cisdemfactae.

Next

/
Thumbnails
Contents