Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

lcere factae tibi a nobis concessionis exceptos; quos nihilominus, vt in imminentis necessitatis articulo circa defensionem regni tui, quae suam continet, regiis laboribus adesse procurent, exhortationibus et mandaiis apostolicis excitamus. Si autem tibi necessitas, quam vereris, euenerit; apostolica se­des tam inuocando in tuum auxilium principes et populos Christianos, quam alia non negliget pro te salutaria contra Dei hostes et tuos consilia cogi­tare. Non insuper illa suggestio debet mouere cor tuum, quae sensibus regiae serenitatis immittitur; videlicet, quod praedicta sedes maxime in extrane­orum prouisionibus nimium grauauerit ecclesias regni tui, propter quod , ne id de cetero fieret, supplicasti , licet vix regnum sit aliud in orbe ter­rarum, cui minus competat huiusmodi querela, quam tuo. Ecclesias igitur ipsas grauasse non cre­dimus, quum maturitas dictae sedis tantam hacte­nus modestiam obseruauerit, et deincepsibi et ali­bi obseruare proponat, in beneficiis concedendis, vtexinde nulla cuiquam iustae murmurationis male­ria relinquatur. Quamuis nemo possit hanc operum tuorum gloriam vindicare, vt in iis aliquid homi­nes voluntarie fingere, vel ingeniose adinuenire nonpossint, quod obloquutionis habeat calumni­am vel quaerelae. Dat. Anagniae II. Idus Octob. auno V." Apud Pray. ad an. MCCLIX. nro. XXXHf. sqq. Ex reg. aruii V. epist. 191. Katona Tora. VI. L. 288. sqq. 55 4

Next

/
Thumbnails
Contents