Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Ch. 1250. Capiiulitm Nitriense Boleslaum de Kogol pai ­tem terrae suae haereditariae vendidisse, testatur. Vniuersis Christi fidelibus, quibus praesenles patuerint, Capitulum Ecclesiae Nitriensis, oratio­nes in Domino. Significamus vobis , quod Bole­slaus de vilia Kogol nomine, praesentibus filiis suis, Andrea, et Ioanne, et Laurentio, filio Lau­renlii, fratris sui, item praesentibus Consanguineis suis, Petro , filio Martini, pro se et duobus filiis suis, Paulo et Martino, item Sigyarto, filio Iaco­bi , et duobus germanis suis Iacobo et lob; iteui Tege, Dionjsio et Prus; item Paulo, filio Pangra­tii pro se et patre suo, ipsisque consentientibus, et permittentibas, terram vnius aratri, cum arabili terra et foeneto sequestratam de teiTa sua haere­ditaria in ipsa terra Kogol existente, ex parte su­periori, vt dicebat, vendidit Martino filio Benek, pro quinque marcis argenti iure perpetuo possi­dendam; assei'ens hanc pecuniam ab eodem Marti­110 se plenarie percepisse; hoc modo: quod si quis vnquam hanc terram ab ipso Martino repetere vo­luerit, dictus Boleslaus, et filii eius, et praedictus filius fratris sui, tenebuntur eum rnodis omnibus expedire ; cedente ipsa terra in ius irreuocabile Marlini superius memoratr. In cuius rei testimo­nium praesentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Gratiae Millesimo, du­centesimo, Quinquagesimo nono. Datum XIV. Calendas Deccmbris. Lectore Ecclesiae nostrae Magistro Demetrio exislente. " E eolleclione Diplomatica Ioan. Czeeh Sen. Iatvr^

Next

/
Thumbnails
Contents