Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
enim subtus pedes tuos corruerent inimici; sic ipsa creatura pro te contra insensatos pugnabit aperte; sic ecclesiae subsidia, fideliumque iuuamina contra hostes quoslibet, tecura cum auxiiio Dei praeualebunt. Quod si etiam iustus sis, et vt iustificeris adhuc: nihilominus aliquid pro fidei libertatisque iustitia voluerit te consilium Dei pati; id erit tibi non ad confusionem, sed gloriarn; non ad damnationis iudicium, sed beatificationis indicium; non ad damnorum incommodum, sed ad cumulum praemiorum; quia hoc praecipuum donum Dei est, beatilicans hfimines, cui datur, vt in eum credamus, et pro ipso etiam paliamur. Sane petitiones tuas, quas praefatus nuncius ex parte tua nobis obtulit, audiuirnus aure beneuola, et quas pro tempore et loco potuimus, ad exauditionis effectum duximus elfectu benignitatis solitae admittendas. Non tamen ferat indigne sublimitatis regiae altitudo, si de mille b a I i s t a r i o r um subsidio, quod a nobis inter cetera postulasti, non est tibi eo, quo requisiuisti, ordine satisfactum; quia multo maius auxilium ex iis, quae nunc tibi a sede apestolica conceduntur, credimus prouenturum. Romanam si quidem Ecclesiam tot premunt arduae occupationis molimina, totque grauant sarcinae debitorum, quod aequanimiter assequi debet, si quum non possit commode, ad alia onera non assurgit. Acceptum quoque pietati regiae forte decet, quod a necessitate praestandi quintam prouentuum templarios et alios religiosos milites, quibus a praedictis Tartaris et aliis etiam infidelibus par discriraen in partibus transmarinis; et fratres Cisterciensis ordinis, qui piis votis et deuotis orationibus Deum propitium assidue tibi reddent, esse volumus iu ge-