Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
mittenle iudicio , liostilitates et fames, pestes et clades; ad hoc gens in gentem, et regnum concitatur in regnum; ad hoc seditiones et bella ciuilia commouentur. Haec vthjue mala quid aliud sunt, nisi quaedam stipendia peccatorum, praecurrentia finale iudicium, et ministrantia impiis primum gustum damnationis aeternae; piis vero significationem praestantia , vt fugiant a facie arcus , extremum, aeternumque periculum comminantis ? Quid mirum, fiii , si tribulationum grauium increbrescant aerumnae, quum refrigescente eharilate, iniquitas inualescat? Ecce iam in coelum ascendunt, et commouent clamoribus zelum eius hominum impietas ergaDeum, indeuotio erga sancta, inobedienlia erga patres , infidelitas erga Dominos , inhumanitas erga proximos , et erga impotentiores tyrannica oppressio fortiorum , qui volunt legem iniuslitiae fortitudinem suam esse. Priscorum Principum pia in sacras aedes largitio fit iam praeda sacrilega tyrannorum, patrum eleemosynae plerumque in filiorum crimina conuertuntur, et in augmentum vitiorum omnium; sub tributo et seruitute redigitur templum Dei , ct sancta Ecelesia, liberae matris, quae sursum est, filia, nonnunquam exuitur dotalis priuilegio libertatis. Propterea , magnifice Princeps , si vis, vt nulla tibi nocere possit aduersitas, fac Vt nulla tibi , vel christianissimo regno tuo iniquitas dominetur. Clareat semper tibi sincera deuotio circa cultus diuini honorem ; integra sit diuinorum immunitas ministrorum, eorumque vota sinantur fieri libera, vt possint esse canonica in spiritualibus gubernaculis ordinandis, ac exinde iustitia et iudicium fiant per omnia correctio sedis tuae. Sic Tom. IV. Vol. II. 33