Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
te contingat; cogeris, licet inuitus et dolens, cura illis pacis et vnionis foedera copulare, ad quae ipsorum raonitis et precibus pluries inuitaris. Offerunt enim tibi, sicut tuae narrationis series continebat, vt secundum optionem tuam, vel filio tuo filia principis Tartarorum , vel filio eius filia tua matrimonio iungatur. Venire tamen in pacis foedere debet expressa conditio, vt filius tuus cura quarta populi tui parte praecedat eosdem Tartaros ad exterminium populi Christiani, habiturus iure belli quintam de spoliis et bonis, quae subactis vel deletis christianis, inuaserint portionem. Addito, quod ab ipsorum tributo vel censu habearis immunis, et illa multitudo non introeat fines tuos ; sed et nunciorum comitiua , quos tibi ab eis aliquando negociorum exigentia suaserit destinari , centenarium numerum non excedat. Praeter alia, quae asseruisti, silenda potius quam dicenda : nimirura si contra praedictae gentis impetum, nec de coelo, vnde solet interdum paucissimis in bello fidei atque iustitiae contra plurimos prouenire victoria, nec de terra, in qua illud est omnibus tecum commune discrimen, aliquod tibi consideres, quod absit, auxilium adfuturum; abhorrere tamen deberet christianissimus princeps, etiam regna quaelibet mundi , etiam denique vitam propriam et suorum, regnis temporalibus praeferendam, sibi tam detestabilibus, tamque probrosis compendiis praeseruare. Sanari quippe nonnunquam piguit viros fortes , quum suadcrentur eis turpia remedia medicinae; satius iudicantes, fortiter mori, quam viuere criminose; et generosis animis aliquando dignius visum fuit, tristi afifici exilio, quam regna cum pudore ac sce-