Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
lere possidere; quia nihil prodest homini , mundnm vniuersum lucrari, cum animae propriae detrimento. Absit igitur a te, fili carissime, vt pro quocunque temporali fortunae vel salutis vitando periculo ea vnquam infamiae nube obscurari consentias claritatis tuae titulos, aut eo maculari perpetuae ignominiae opprobrio celsitudinem Regni tui, quod abruptus a corpore fidelium, et fo«do foedere infidelibus nationibus copulatus fias de propugnatore christiani nominis fidelium impugnator. Vide, quanti odii tibi praepares materiam , si aduersus domesticos fidei, quam professus es , in arcum pessimum , quod dictu est horribile, vertereris, et parte ad impugnandos, alios principes et populos christianos barbaricis nationibus aditus panderetur. Sed esto, quod ad euadendum quaecunque discrimina posset absque pudore confusionis admitti remedium huiusmodi pactionum: credendum tamen est, illud non salutem tuam vel regni tui, sed periculuin continere. Potes enim argumentis euidentibus didicisse , quod praedicti Tartari per insidiosas pactionum tendiculas plures gentes seduxerint in laqueos inexsplicabilis captionis, iilo praerogatiuae priuilegio apud eos gaudere non poteris, vt tibi promissorum conuentorumque suorum seruent constantiam, quam aliis non obseruant. Certo nempe fidei vinculo teneri nequeunt, quum veram fidem non habeant infideles; quia nec ipsi religionis nostrae sacramentis iudicant pomius auctoritatis inesse , nec sacramentis gentilium indubitatam fidem adhibet Christianus. Matrimonii quoque nexus, nec christiano paganum, nec christianum pagano coniungit; qui etiam inter ipsos paganos, etsi verum sit, tamen propter de-