Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

cam tyrannide saeuiebat, eam omnibus potentiae suae viribus persequendo, intendens, vt, oppres­sa illa, et filiis eius , nomini suo absque vllo pro­tectionis obstaculo subiugatis, ipse singulariter , velut immane desolationis idolum, prae ceteris co­leretur. Pro sua igitur et filiorum libertate tuenda tantis iam eadem Ecclesia erat fatigata dispendiis, tantis debitorum oneribus, quae necessario subie­rat, premebatur, quod inter angustias suas in alie­num praesidium respirare non poterat; et ad ipso­rum, alioruinque debitorum reliquias, quae ad­huc soluendae supersunt, facultates eius vsque mo­do sufficere nequiuerunt. Nihilominus autem in tam vehementi procella, quae multipliciter eandem concutiebat ecclesiam, memoratus praedecessor, dum pro communi salute decertans erat, potius filiorum adiuuandus suffragiis , quam in aliorum praesidium aduocandus, caussae tuae omnino non defuit, sed adesse studuit paternae compassionis affectu; sicut exposita sibi tuae conditioni flagita­bat necessitas, et infausti temporis qualitas per­mittebat. Porro, postquam sponsum , secundum cor suum, eidem Ecclesiae, quae diu vidua fue­rat, miseratio diuina prouidit, a regno tuo, illo volente, qui habens in sua potestate ventos et ma­ria, tranquillum de tempestate producit, gladius Tartaricus abscessisset , si necessitate spectante , de praedictorum Cardinalium pollicitationibus sub­uentio non processit; notari de defectu fidei pro­missa non impleta non possunt, quae fuerant in sublato iam necessitatis duntaxat articulo persol­uenda. Adiecisti praeterea, quod, quum ad resi­stendum tantis hostibus non tibi sufficiant vires luae, si dictae sedis auxilio modo finaliter destitui

Next

/
Thumbnails
Contents