Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

quum compertae tibi tunc veritatis testimonium refragetur. Et quamuis post obitum eius, aposto­lica sede vacante , S. R. E. Cardinales tibi conso­latoria, vt dicis, promissa transiniserint, quod ea­dem sedes, postquam ei foret diuinitus de Christi­ani populi pastore prouisum, ad profligandas de tuis finibus nationes infestas , opportunam sollici­tudinem adhiberet: tibi taraen, etiam postquam Deus ecclesiam suam de summo pontifice ordina­uit, ex spe data res aliqua non prouenit; quin po­tius inde addita est afflictis afllictio, et moestitia luctuosis, vnde releuationis consolatio sperabatur. Postulans ergo tibi contra ingruentes eorumdem Tartarorum insultus, nunc saltem ecclesiae consi­liis et auxiliis subueniri , expressisti, sicut placuit, quod ipsa in priori discrimine te deseruit et con­temsit. Si profecto non diiudicans casus et tem­pora, censes indignum, quod praedicta sedes tibi tunc pro voto non adfuit, et exinde dignam tibi existimas murmuris prouenisse materiam; pone, quaesumus, ante oculos tuos, et attende propen­sius, quibus tunc temporis ecclesia versabatur ad­uersitatum fluctibus, et quibus difficultatum iinpli­cationibus tenebatur; quoniam iis perpensis, eam, vt credimus, a vinculo improperii huius in iudicio regiae considerationis absolues; et non ei, sed ma­litiae temporis, et malignitati turbantium pacem eius, quidquid circa subuentionem luam olim omis­sum quereris, consenties imputandura. Mundus certe vniuersus agnouit, et tu, egregia vniuersi­tatis eius portio, non potes non censuisse cum mundo, quod ea tempestate , qua Ecclesiasticae subuentionis implorasti suffragium , Fridericus , quondam Tmperator, acerrima in sedem apostoli-

Next

/
Thumbnails
Contents