Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1259. ldem Alexander Belam B. conditiones foederis a Tartaris, noua eum irruptione terrentibus, oblatas in­ire vetat. , Alexander Belae Regi Vngariac illustri — — Quum inter alia regna mundi, quae fidei obediunt Christianae, regnum tuum sincera in De­um, et sanctam eius Ecclesiam deuotione claruerit, sicut laudabilium operum testimonia, libro illabi­lis commendata memoriae, manifestant, quibus vtique progenitorum tuorum et tua tempora, in monimentum seculorum succedentium, decorantur; nescimus, quae ratio cogitationi tuae suadere po­tuerit, maternum apostolicae sedis affectum, quo in ipsius visceribus specialiter contineris, vnquam in tuis necessitatibus voluntarie tepueris. Praeter­ea illa pupugit querela cor nostrum, quam litte­rarum tuarum et porrectarum nobis per dilectum filium M. Paullum, praepositum ecclesiae ( Alben­sis ) capellanum nostrum, nuncium tuum, virum vtique litteratum, prouidum et prudentem, ex parte tua petitionum praefatio continebat; licet cre­damus, eam non ex iactura laesi animi , sed ex li­bertate filialis confidentiae processisse. Habebat namque praefationis continentia memoratae, quod licet olim regno tuo , saeua Tarlarorum rabie la­cessito, tu, vt populi tui reliquiae saluae forent, a felic. record. Gregorio Papa, praedecessore no­stro, contra eosdem Tartaros per ven. frat. nostrum, scilicet tunc Vaciensem , nunc Praenestinum Epi­scopum, auxilium postularis ; idem praedecessor , quasi tuae ac patrum tuorum clarae deuotionis ob­litus, stragi popftli tui etiam verbo compati noluit, ne dum facto; quod credibile tibi videri non de­buit de patre pleno visceribus pietatis ; maxime

Next

/
Thumbnails
Contents