Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nominis christiani, praedictas mille marchas nunc et in posterum ministrare, ac de suhtractis plenarie satisfacere, pro nostra et apostolicae sedis reue­rentia non moretur. — — Si vero Celsitudo re­gia praemissa, quod non concedimus, omiserit ad­implere, quia eisdem magistro et fratribus, non debemus, nec possumus in suo iure deesse , ma­xime quum superiorem non habeant, coram quo iidem super his iustitiam persequantur, ipsum per­emtorie citamus, vt infra tres menses, praemissos alios tres immediate sequentes, per procuratorem idoneum apostolico se conspectui repraesentet, fa­cturus et recepturus super praemissis, quod ordo dictauerit rationis. Quo circa fraternitati tuae per apostolica scripta sub poena excommunicationis, quam ipso facto te incurrere volumus, si manda­tum nostrum in hac parte adimpletum non fueris executus, firmiter praecipiendo mandamus, quate­tenus eidem Regi ex parte nostra easdem litteras repraesentans, ipsum ad perficiendum et complen­dum, quae in eisdem continentur litteris, monere ac eflicaciter inducere non postponas; nobis, quid super hoc tu et nominatus rex feceritis , per litte­ras tuas, harum et ipsarum litterarum, eidem re­gi directarum, seriem continentes, infra sex men­ses post receptionem praesentium , fideliter relatu­rus. Non obstante, si tibi ab apostolica sede in­dultum existat, quod excommunicari — — Da­tum Anagniae VII. kal. Iulii, anno V." Ex MSS. Battyanianis Katona Tom. Vf. p. 285. sqq.

Next

/
Thumbnails
Contents