Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
eorumdem progenitorum suorum meritis, in visceribus gerimus caritatis , tanto sollicitius , si quando aliquid saluti vel famae suae nocere perpendimus, id ne regiae prosperitatis successus interimat , correctione prosequimur ; excellentiam suam per diuersas litteras nostras duxerimus atfectuose rogandam, vt sua et eorumdem progenitorum suorum pia huiusmodi opera fauore beneuolo prosequens, easdem mille marcas praefatis, magistro et fratribus, tunc et in posterum, iuxta promissionem praedicti patris sui, sine qualibet ditficultate persolueret; ac eis de subtractis satisfactionem plenariam exhiberet, nec non priuilegia, immunitates, libertates et concessiones regias, compositiories quoque et ordinationes, cum eis initas, studeret integre conseruare ; ipsis tamen precibus et monitis nostris penitus obauditis, id hactenus efficere non curauit, in eorumdem magistri et fratrum non modicum praeiudicium et grauamen ; propter quod iidem ad sedem apostolicam coacti sunt habere recursum, ipsius super his prouisionis remedium implorantes. Quia vero eisdem magistro et fratribus eo amplius adesse nos conuenit, quo ipsi defensorem alium praeter Romanum Pontificem non habentes, pro defensione fidei contra inimicos crucis personas et bona sua in transmarinis partibus animosius exponere non reformidant; eundem regem per litteras nostras rogandum duximus attentius et hortandum, vt infra tres menses post receptionem litterarum ipsarum eisdem, magistro et fratribus, quin potius pauperibus et infirmis, qui apud eos de fidelium Christi eleemosynis sustentantur, et etiam ipsi Dei filio, cuius per eos , iu illis partibus caussa defendilur, conlra hostes