Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Lertatls ipsorum, cuius quidem tenor talis est: Benedictus, miseratione diuina, Sanctae Strigoni­ensis Ecclesiae Archiepiscopus, Aulae Regiae Can­cellarius, omnibus praesentes litteras inspecturis, salutem in vero Saluatore. Yniuersitati Yestrae ha­rum serie fieri volumus manifestum, quod cum in­ter dilectum filium, Beatum Abbatem Varadien­sem, ex vna parte, villicum et ciues de nouo Pech inVaradino, exaltera, super villa, quae Olasz­falua nuncupatur, et octo mansiones, seu curi­arumloca, de eodem Nouo Pech, lis et con­tentio coram Domino Re^e exorta diutius vertere­tur, super eo videlicet, quod idem Abbas dictam villam Olaszfalua , quam nempe congregasse asse­rebat, per se villicum habere et sibi respondere teneri diceret; ac octo mansiones, seu curiarum loca, ad villam , quae Varallya vocatur, spectare exclusiue ; dicti vero villicus et ciues de Nouo Pech, e contra praedictam villam Olaszfalua , cum ipsis vna eademque libertate censeri , et sub vno villico teneri assererent, ac octo mansiones , seu curiarum loca , non ad villam Varallya, sed ad se communiter pertinere; et ad fundandam intentio­nem suam super praefata villa Olaszfalua , priui­legium felicissimae recordationis Andreae, Ulustris regis Hungariae, praesentassent. Tandem Dominus rex, finera litibus imponere cupiens, ipsam nobis fme debito commisit terminandam. Partibus itaque coram nobis constitutis, et propositionibus et re­sponsionibus quam plurimis, hinc inde factis de praemissis; demum autem definitiuam sententiam mediantibus viris prouidis et discretis , in quos partes communi consensu et voluntate, tamquam in arbitros compromiserunt, taliter exstitit ordi-

Next

/
Thumbnails
Contents