Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

natum, sicut ex vtriusque partis, et Composito­rum assertione concordi veracitate intelleximus ; quod dicti Villicus , et ciues villam Olaszfalua in sua societate et libertate, ac sub vno villico ha­bebunt; de octo etiam mansionibus praefatis idem Abbas nil reget, sed lotum cedet in ordinem Ci­liium praedictorum , et eorumdem libertate per­fruentur, praeter quosdam Iobbagiones, et Con­ditionarios monasterii , ibidem mixtim collocatos, de quibus plenius et clarius tangitur in diuisione terminorum inferius adnotata, ac separatione ab inuicem Olaszfalua et Varallya, villarum praedi­ctarum. Primus terminus villae Nouo Pech, incipit a puteo, qui Cheguercuta vocatur. In­de ascendit superius, et tendit retro domum Gre­gorii, fiiii Thenes, et transiens per quamdam vi­am, per quam itur ad siluam, vadit ad domum loannis, filii Lenguench , qui remanet in Nouum Pech. Deinde descendit ad domum Vrbani de No­uo Pech existentis. Inde tendit ad domum Bok , filii Hotfyng, qui est similiter de nouo Pecli. In­de vadit versus Theutonicos ad puteum Julakuta, qui eodem modo sunt de Nouo-Pech, et inde de~ scendit circumeundo ad villam Olaszfalua. Dein vero ascendit superius ad Ecclesiam S. Nicolai , inde vadit per transuersum ad Ecclesiain omnium Sanctorum. Inde diuertit ad domum Georgii Sa­cerdotiS , et sic discernitur Nouuin Pech a villa Varallva ; Iobbagiones vero et conditionales Mo­nasterii, qui sunt in nouo Pech superius, et in villa Olaszfalua inferius , in terminis praescriptis suas possessiones , domos, et curias libere tene­bunt, et Abbati in omnibus respondebunt. Fora etiain, quae in nouo Pech feria secunda , et in

Next

/
Thumbnails
Contents