Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

steriores ipsius contra donationem et praeceptum nostrum in possessione eiusdem inquietare, ac molestare praesumserit; indignationem regiam, et sententiam S. regis Stephani se nouerint, et filii eius incursurum. Vt autem liaec nostra donatio seu ordinatio possit obtinere robur firmitatis perpetuae ; praesentem paginam sigilli nostri dupplicis muni­mine fecimus roborari. Datum in Potok, per Manus Benedicti , Scepusiensis Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Dom. MCCLIX. " Apud Wagner Dipl. Saros. p. 284. {Katona Tom. VI. p. 279. sq. A. Ch. 1259. Idem Bela controuersiam inter Abbatem Va­radiensem, nomine Beatum, ac ciues de nouo Pech, a Benedicto A. Episcopo Strigoniensi decisam, cort­firmat. Bela, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae, Ramae, Seruiae, Galiciae, Lodomeriae, Cu­maniaeque Rex , Omnibus, praesentes litteras in­specturis, salutem in Domino sempiternam. Ex officio suscepti regiminis tenetur regia magnitudo ea, quae fidelium suorum circumspectione liabita diligenti , sententionaliter fuerunt terminata, in subditorum remedia scripti patrocinio confirmare: cum id, quod regiae Serenitatis praesidio robora­tur, inconcussum permanere debeat, atque firmum. Proinde ad vniuersorum notitiam liarum serie vo­lumus peruenire: quod liospites de Nouo Pecli, in Varadino , ad nostram accedendo praesentiam pertulerunt nobis litteras Venerabilis Patris Bene­dicti, Archiepiscopi Strigoniensis, Aulae nostrae Cancellarii, dilecti et fidelis nostri , super'facto li-

Next

/
Thumbnails
Contents