Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

calidis aquis; a parte meridionali terrae Canonico­rum Ecclesiae S. Petri Budensis; a parte vero oe­cidentali est contigua terrae populorum de viila Bezenjo; et in eadem terra Pardeo residentes, videlicet: Simonem et Martinum filium eius, ac Simonem fratrem eius; item in villa Ieneo, duas mansiones Castrensium de Zulgageur, sub ea­dem libertate , sicut ad Castrum pertinebant; no­mina vero ipsorum rusticorum sunt liaec: — — Item contulimus etiam vineam Nicolai Macellani, ci­uis Budensis, suam item vineam Petri, filii Sutliman, ex parte vna, et magistri Nicolai SuccensorisBuden­sis, et Aegidii ex alia defuncti sine heredibus ad ma­nus regias deuolutam, secundum regni nostri consue­tudinem approbatam, irreuocabiliter et perennali­ter possidendam. Yt autem praemissa donatio siue traditio nostra robur obtineat perpetuae firmitatis, praenominato monasterio S.Miahaei. et fratribus ibi­dem Deo famulantibus litteras praesentes in stabi­litatem perpetuam concessimus dupplicis sigilli no­stri munimine roboratas. Datum anno incarnatio­nis Dominicae MCCXLIX. Octauo kalen. Decem­bris, regni autem nostri anno XIV." E collect. Heuenesiana Tom. LXXIX. pag. 224. A. Ch. 1249. Bela IV. R. II. donationem slndreae, Patris sui, Ecclesiae Scepusiensi faclam , ratam habet. Bela , Dei gratia , Hungariae — — Rex , omnibus Christi fidelibus, ad quos p''aesens littera peruenerit, salutem in omnium Saluatore. Etsi donationes Progenitorum nostrorum felicium ratas habere debemus; maxime tamen ordinationes, fa­ctas Ecclesiis ab eisdem, tenemur inuiolabiliter ob­seruare; vt ex hoc a bonorum omnium Largitore

Next

/
Thumbnails
Contents