Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
inereamur gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod quum terras de Seepus generaliter ad iudicium vocassemus, et ad perambulandum singuloruin terras ibidem dilectos et fideles nostros, JVlagistrum Akus, Albensem Custodem, et Cancellarium Carissimae Consortis nostrae, nec nou Mjko, Comitem in Zoloum mississemus; inter cetera mandati nostri negocia exequenda , quuni praedicti ad terram , Almas nomine, peruenissent, ipsam in possessione fidelis nostri Mathiae, Praepositi de Scepus , inuenerunt. Kequisitus auteni dictus Praepositus, quo titulo eam possideret, et si munimentum super terra eadem haberet; respondit: quod instrumentum Patris nostri Andreae regis, felicis recordationis, super ipsius terrae donatione confectum , amissum in generali subuersione Tartarica exstitisset. Constitutis vero postmodum in eorum reditu coram nobis praedictis Magistris Akus etMiko Comite, cum Mathia Pracposito memorato , sicut idem Praepositus nobis retulit , comperimus, quod praefata Ecclesia S. Martini, Praepositurae in Scepus, a Progenitoribus nostris, et a nobis careret dotalitiis; nos eandem fauore regio prosequentes, quum sit de rnonilibus regni nostri, eidein Ecclesiae ex debito nostri regiminis prouidere tenemur; etiamsi in nominata terra ei prouisum antea non fuisset, dictam terram Almas ob remediuin animae matris nostrae, clarae memoriae , damus et conferimus ecclesiae memoratae; vt nunc nostra donatio sit munimen et confirmatio praecedentis. Insuper concedimus eidem Mathiac Praeposito lo.cum in Castro Scepus,