Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Cliristi fidelibus tam praesentibus, quam futuris salutem in omnium saluatore. Commemoranda regum nobilitas quanto sublimior, tanto debet esse prouidentior, vt non solum res temporales, verum etiam spirituales, eauta cognoseat dispositione; prouidentia et propensiori studio diuino cultui debeat adliaerere; proinde ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire, quod cum dilectus nobis Frater Prior, et H. Ordinis Praemonstratensium de monasterioS. Michaelis in insula Leporum, temporalium defectum non modicum sustineret; et vniuersa ipsorum religio, ac vitae sanctitas, quibus se Deo, et liominibus commendabiles reddebant, requireret ex condigno , vt eorum inopiae silubriter succurratur: Nos igitur ob reuerentiam Ordinis, et dilectionem fratrum dictorum, et praecipue pro salute animae piae memoriae, charissimae matris nostrae, tum ad obsequium Allissimo exhibendum, necessario vitae subsidio indigens praedictam insulam leporum ad regiam Maiestatem pertinentem, totam cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis in suppleraentum praebendae dictorum Fratrum in memorato monasterio S. Michaelis degentium, legauimus, et reddidimus iure perpetuo possidendam; quam insulam et vtilitates eiusdem saepe dicti fralres Praemonstra. de gratia Primogenitorum nostroruin possidebant ab antiquo: dedimus etiam eidem Ecclesiae in villa P a z a d n u k vnum molendinum, ad regiam Maiestatem pertinens, quod est iuxta molendinum Ecclesiae de Pilis; itein dedimus in viila Pardeo terram ad duo aratra, cum foeneto ad quadraginta falcatores, metis antiquis et fossatis circumdatam: quae terra a parte orientali terminat terrae Cruciferorum de