Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
homines , nc terram eorumdcm, sibi nomine £cclesiae Strigoniensis, pleno iure et dominio , omni prorsus exceptione remota, perpetuo possidendam tradentes ; liomines ipsius Arcliiepiscopi cum captura husonum, curiaruip. locis, ac quantitate terrae supra dictis, ex eodem contractu permutationis ad nos recepimus ; vt ipse terram nostram , nosque suam sub metis siue signis , quibus vsque ad haec tempora sunt possessae , irreuocabiliter possideamus; expresse addito, quod etsi plus dedisse videamur, quarn recepimus ab Archiepiscopo supradicto, commutationem tamen factam id non possit aliquatenus infirmare; quia quod superfluum eidem, ex certa conscientia, plus quam sua valeant, contulimus, ea nos sibi et Ecclesiae Strigoniensi gratuito dedisse fatemur vniuersis; promittentes bona fide, hanc commutationem, seu etiam gratificationem, nostro et successorum nostrorum temporibus, perpetuo, integraliter, et inuiolabiliter conseruari ; eumque in rerum commutatarum possessionem corporalem , per fidelem nostrum Lambertum, de genere Hundpasznan, fecimus introduci. Ne igitur super hoc aliquis dubitationis scrupulus oriatur , praesentes litteras in perpetuam stabilitatem commutationis factae, dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum anno MCCXLIX. " E MSS. Heuenesi Tomo B. alias R. p. 201. Origi-* nales in archiuo Primatiali. A. Ch. 1249. Idern Bela Praemonstratensihus S. Michaelis prope Budam, insulam Leporum restituit, et nouas facit donationes. Bela, Dei gratia, Hung. Dalm. Croat. Ram. Seru. Gali. Lodome. Comaniaeque Rex. Omnibus