Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)

maniaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus, prae­sentern paginam inspecturis, salutem in salutis lar­gitore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesenti­um volumus peruenire , quod licet nos in villa nostra V r s , constituta in Comitatu Strigoniensi, quae conterminalis est villae Archiepiscopi Stri­goniensis, decem et septem homines, quorum sex singuli, scilicet: Bodus , Percha, IJarus, Wylma , Sohe, et Boriz, quinquaginta hydrias vini annua­tim noJjis persoluere tenentur; item septem Vd­uornicos, quorum nomina sunt: Suk, lacob , Io­hannes , Petrus , Petlia , Chumpoz et Thiwodor ; quatuor quoque homines, qui adKIicium nostrum pabulum dare tenentur ; Cuza videlicet, Surg , Chenka , et Surg, quorum omnium terra tam pe­trosa, quam syluosa, ac inarabilis, ad viginti ara­tra computari potest, Jiaberemus : et Arcliiepisco­po Strigoniensi in Sceun, in Comitatu Camari­ensi, terram arabilem ad 2. aratra, 17. loca cu­riarum , quarum quaelibet dimidiam marcam in anno pro pensione soluere consueuit ; capturam quoque husonum in Danubio, et quatuor mansio­nes , quorum nomina sunt: Pouca, qui est San­ctifer, Chenka , Vduwornoky, Mathias Piscator in Waisz, qui est Thabaruchus, habere dignosca­tur: quia nobis Jjona Archiepiscopi superius com­prehensa potius, quam nostra, et Archiepiscopo nostra potius, quam sua propter opportunitatem loci expedieljat possidere et habere, praedictos ho­mines nostros , ac eorum terram cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, pro terra, Iiusonum captura , curiarum Jocis , ac hominibus Archiepi­scopalibus, cum venerabili Patre Stephano Ar­chiepiscopo Strigoniensi commutauimus ; nostros

Next

/
Thumbnails
Contents