Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Tartari: prius vero erant ibi quidam , qui dicebantur Canglae. Et ex illo latere recipit Etiliain , qui crescit in aestate sicut Nilus Aegypti. Ad occidentem vero liabet montes Alanorum et Lesgi, et portam ferream, et montes Georgianorum (Caucasum). Habet igitur illud mare tria latera inter montes, aquilonare habet ad planitiem. Frater Andreas ipse circumdedit duo latera eius: meridionale scilicet et orientale. Ego vero alia duo: aquilonare scilicet in eundo a Eaatu ad Mangu Cham. Occidentale vero in rcuertendo de Eaatu in Syriam. Quatuor mensibus potest circumdari. Et non est verum , quod dicit Isidorus, quod sit sinus exiens de oceano : nusquam enim tangit oceanum, sed vndique circumdatur terra. Tota ilia regio , a latere istius maris occidentali, vbi sunt porta ferrea Alexandri, et montes Alanorum , vsque ad oceanum aquilonarem , et paludes Maeolidis , vbi mergitur Tanais , solebat dici Albania. — In illo ergo loco, vbi nos applicuimus, super Etiliam est Casale nouum, quod fecerunt Tartari de Rutenis mixtim, qui transponunt nuncios euntes et redeuhtes ad Curiam Baatu j quia Baatu est in vlteriore ripa versus orientem: nec transit illum locum , vbi nos applicuimus ascendendo in aetate , sed iam incipiebat descendere. JDelanuario enim vsque Augustum asccndit ipse, et oinues alii versus frigidas regiones, et in Augusto incipiunt redire. Descendimus ergo in naui ab illo casali vsque ad curiam eius. Et ab illoloco, vsque ad villas maioris Bulgariae versus Aquilonem, sunt quinque dietae. ' Et miror, quis Diabolus portauit illuc legem Mahometi; a Porta eniui ferrea , quae est exitus Persidis, sunt plus