Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
quam triginta clietae per transuersum , solitudinem aseendendo iuxta Etiliam vsque in illam Bulgariam , \bi nuila est Ciuitas, nisi quaedam casaiia , prope, vbi cadit Etilia in mare. Et illi Bulgari sunt pessimi Saraceni : fortius tenentes legem Macliometi, quam aliqui alii» Quum ergo vidi curiam Baatu, expaui: videbatur enim prope doinus eius quasi quaedam magna ciuitas, protensa in longlun, et populus vndique circumfusus, vsque ad tres Vel quatuor leucas. Et sicut populus Israel screbat vnusquisque ad quam regionem tabernaculi deberet figere tentoria; ita ipsi sciunt, ad quod latus curiae debeant se collocare, quando ipsi deponunt domus* Vnde dicitur Curia Ord o, lingua eorum, quod sonat medium, quia semper est in medio homintim suorum; lioc excepto, quod recta ad meridiem nullus se collocat, quia ad partem illam aperiuntur portae Curiae. Fuimus ergo ducti ad quemdam Sarracenum — sequenti die fuimus ad curiam ; monuit nos ductor, ne loqueremur, donec Baatu praeciperet; et tunc loqueremur breuiter. Stetimus ibi nudis pedibus in habitu nostro, disCoopertis capitibus; et eramus spectaculum magnum in oculis eorum. F u er a t en i m i b i f r a t er IoKan11 es de Plano Carpini: sed ipse mutauerat liabitum, ne contemneretur: quia erat nuncius Domini Papae- Stetimus ergo ibi coram eo, quantum possit dici, Miserere mei Deus; et omnes erant in summo silentio. Ipse vero super solium longum sedebat, et latum , sicut lectus, totum de-' auratum, ad quod ascendebatur tribus gradibus, et vna domina iuxta ipsum — Respexit ergo nos diligentius, et nos eum. Tandem praecepit vt loque-