Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tant in Jateribus versus solitiidinenl illam Cer»rs c^ O Alani, siue Acas, qui sunt Christiani, et adhuc pugnant contra Tartaros. Post istos prope mare, siue lacum Etiliae sunt quidam Saraceni, qui dicuntur Lesgi, qui similiter obediunt. Post hoc est porta ferrea , quam fecit Alexander ad excludendas barbaras gentes de Perside; de cuius situ dicam vobis postea : quia transiui per eum in reditu. Et inter ista duo flumina in illis terris, per quas transiuimus, habilabant Comani, antequam Tarlari occuparent eas. Inuenimus ergo Sartach prope Etiliam, per tres dietas; cuius curia magna videbatur nobis valde. Quidam Nestorinus, Coiat nornine, qui est vnus de maioribus curiae suae, fecit nos ire Vaide longe ad Domini Jannam: ita vocabatur , qui habet oflicium recipiendi nuncios. In sero praecepit nobis dictus Coiat, vt veniremus ad eum- Stetimus coram eo; tunc dixi verba praedicta, qualiter veniremus ad Dominum eius, rogans eum, vt iuuaret nos, vt Dominus eius videret litteras nostras. Tunc respondit satis mansuete 5 quaesiuit: et quis esset maior Dominus inter Franco9? Dixi: Imjjerator, si haberet terram suam in jiace. Non , inquit, sed llexFranciae; audiuerat enim de vobis a Domino Baldewyno de Hannonia. Inueni etiam ibi vnum de sociis domus Dominicae, qui fuerat in Cypro, qui narrauerat omnia, quae viderat. Tunc reuersi sumus ad hospitium nostrum. In crastino mandauit mihi , quod venirem ad curiam, alferens litteras regis et capellam, et libros mecum: quia dominus suus vellet videre ea; quod et fecimus. Tunc obtuli ei litteras vestras cum transcripto in arabico, et Syriano. Feceram enim eus transferri